Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

sariis accederent, et proficiscerentur, tunc per non­nullos ex vobis in personis iudicarentur, in rebusq. et bonis eorum prohiberentur, et are^tarentur, in­desinenter, vnde cum libertate privilegiata dicti clau­stri beate Virginis Marie requirente possessiones et Jobbagiones ipsius claustri a vestro et cuiuslibet ve­strum Judicio sint exempti, fidelitati igitur vestre fn missimo damus regio sub edicto, nos non volen­tes, quatenus Jobagiones prenotati claustri et per consequens dictarum dominarum Sanctimonialium in eodem domino iugiter famulantium in quibusli­bet earum possessionibus commorantes, in terminis possessionibus et habitationibus, ac vestri medio in nullis causis et causarum articulis iudicare, vel ve­stro adstare iudicatui compellere, nec res et bona eorumdem arestare et prohibere irrequisita priusiu­stitia audeatis, sign. vero pro debitis etoffensis alio­rum. Quod si qui ex vobis quicquam actionis vel questionis adversus dictos Jobagiones habent, vel habuerint. Id in presentia officialium dictarum reli­giosarum dominarum legitime persequantur, qui si in reddenda cuipiam iustitia tepidi fuerint, vel re­missi, exhinc non iidem Jobagiones eorum contra quos agitur; sed iidem officiales earumdem in no­stram presentiam per querulanles legitime euocen­tur, ex parte quorum nos vniuersis iuris et iustitie exhibebimus complementum cuilibet querulanti Ju­ris ordine exposcente datum Bude in die cinerum anno domini Millessimo quadringentesimo quinto." L. S. in medio cerae rubrae impressi. E membrana originali, formae patenti6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom