Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
/ uersorum tam praesentium, quam futurorum notiliam harum serie volumus peruenire: Quod cum nos Praelatorum, Baronum, et potiorum regni nostri Procerum communicato Consilio; et sana deliberatione exinde subsecuta, id statuentes decreuimus, et vbique in regno nostro fecerimus publice proclamari, vt vniuersae literae quondam Excellentissimi Principis Domini Ludouici Regis Hungariae, soceri et patris nostri Charissimi, sub ipsius secreto sigillo tantummodo, et Serenissimarum Principum Elizabeth, et Mariae, felicium recordationum, reginarum, matris et conthoralis nostrarum Charissimarum, nec non nostrae, sub earum, atque nostris tam maiorib. quam minorib. sigillis, super factis quibusuis, et praesertim possessionariis, pro quibuscunque personis, dignitate quauis et conditione fulgentibus, Ecclesiastieis et Saecularibus datae et assignatae, pro tollendo omni dubio, remouendo scandalo , et ad euitanda multa, atque varia, quae propter sigillorum ipsarum Reginarum, atque nostrorum deperditionem, ac nostri maioris, videlicet dupplicis , ex causis et rationibus legitimis confractionem, in multorum Juribus , et praesertim possessionariis, dampna grauia et periculosa detrimenta, hactenus euenire potuerunt, a festo Beati Georgii Martjris iam praeterito, vsque festum eiusdem primitus affuturum, sub poena reuocationis , annullationis et cassationis huiusmodi litterarum non producendarum, per nos videndae, examinandae; et si opus foret, sub praesenti nostro maiori sigillo, de nouo praeparato, confirmandae, approbandae et ratificandae, nostrae claritatis exhiberi deberent conspectui, et praesentari. Tandem fidelis noster Vir Magnificus, Nicolaus quondam Stephani de