Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

petitionibus, illis presertim, quae eorum commoda respiciunt, propitius annuere consueuit. Proinde ad vniuersorum notitiam tam praesentium, quam futu­rorum liarum serie volumus peruenire, quod cum nos Praelatorum, Baronum, et potiorum regni no­stri procerum, communicato consilio , et sana de­liberatione exinde subsecuta, id statuentes, decre­uerimus, et vbique in regno nostro fecerimus pro­clamari, vt vniuersae literae quondam Excellentis­simi Principis Domini Ludouici Regis Huugariae, soceri et patris nostri cliarissimi, sub ipsius secreto sigiilo tantummodo, et Serenissimarum Principum Elizabeth et Mariae Reginarum, matris et Conthora­lis nostrarum Charissimarum, felicium recordatio­num, nec non nostrae, sub earum atque nostris tam maioribus quam minoribus sigillis, super factis qui­busuis et praesertim possessionariis, pro quibuscun­que personis, dignitate quauis et conditione fulgen­tibus, Ecclesiasticis et secularibus datae, et assigna­tae, pro tollendo omni dubio, remouendo scandalo, et ad euitanda multa atque grauia, quae propter si­gillorum ipsarum Reginarum atque nostrorum deper­ditionem, ac nostri maioris videlicet dupplicis ra­tionabilibus ex causis ex rationibus legitimis con­fractionem et multorum Juribus et praesertim pos­sessionariis, dampna grauia et periculosa detri­menta hactenus euenire potuerunt, a festo Beati Georgii Martyris iam proxime praeterito vsque fe­stum eiusdem primitus affuturum, sub poena reuo­cationis, annullationis et cassationis, huiusmodi li­terarum non producendarum, per nos videndae, et examinandae, et si opus fieret sub praesenti nostro maiori sigillo de nouo praeparato, confirmandae, approbandae , et ratificandae, nostre claritatis exhi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom