Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

quasdam literas nostras priuilegiales predicto maiori nostro sigillo dupplici pridem, vt prefertur, per­mactato, consignatas, tenores quarumdam duarum literarum, vnius, vt puta, nostre patentis, donaci­onem quarumdam possessionum nostrarum Sedliclie, Mjclosvagasa, et Sopotnycza, vocatarum, ac eius­dem sylue nostre similit.er Sopotnycza nuncupate, in Comitatu Sarus existencium; et alterius Conuen­tus de Lelez similiter patentis, legitimam earumdem possessionum et sylue statucionem rite sibi faclis, confectas, tenorum subsequentium j supplicans ex­inde Maiestati nostre Iiumiliter et prece subiectiua, vt easdem ratas, gratas et acceptas habendo, nostris­que literis similiter priuilegiaJibus, sub prescripto nostro nouo autenlico sigillo emanatas, verbaliter inseri et conscribi faciendo, pro eodem et eius he­redibus innouanles perpetuo valituras, dignaremur confirmare. Quarumquidem nostrarum litterarum te­nor per omnia dinoscitur esse talis :Sigismundus (V. ad an. 1393). Nos igitur liumillimis et deuotis supplicationibus prefati Magistri Galli nostre per ip­sum subiectiue porrectis Cekitudini, regia pietate exauditis et clementer admissis , praescriptas litteras nostras priuilegiales , non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua earum parte suspectas, sed omni pror­sus ambiguitatis scrupulo carentes, ymo mere et sin­cere veritatis integritate prepollentes, presentibus­que verbo tenus, sine diminutione vel augmento, insertas, quoad omnes earum continentias, clausu­las, et articulos acceptamus, approbamus, et ratifi­camus, eas nihilominus requirentibus ipsiusMagislri Galli fidelitalibus, et fidelium seruitiorum gratis me­ritis, nobis per ipsum tempore et loco opportunis, suprema cum fidelitatis constancia, JaudaJjiliter ex~

Next

/
Oldalképek
Tartalom