Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

num, hos populos et Jobbagyones, nec non ofticia­les et famulos inpossessionatos , ad modum etsimi­litudinem aliorum Jobbagyonum ipsorum, in quibus­libet earum possessionibus residentes, in causis qui­buslibet exceptis duntaxat manifestis et notabi­libus, ut sunt latrocinio, homicidio, et ceteris pu­blicis causis criminalibus, ipsamet iudicandi habeat facullatem. Ideo vestrae vniversitatis fidelitati et cuiuslibet vestrum., firmissimo damus regio subedi­cto, omnino volentes per praesentes, a modo im­posterum Jobbagyones et populos, nec non officia­les famulos impossessionatos religiosarum et D^o de­uotarum Sororum sanctimonialium scilicet claustri Beatae Yirginis de veteri Buda, in quibuscunque earum possessionibus, signanter vero in possessioni­bus Adorjan et Vostorok vocatis, in Comitatu Chon­gradiensi habitis et existentibus, constitutos et com­morantes, in nullis causis et causarum articulis, dem­ptis solummodo oausis praemissis, in vestris tenutk, possessionibus , hominibus, seu oflicialibus, ac ve­stri in medio, in personis iudicare, aut vestro ad­stare iudicatui, compellere, in rebusque et bonis arestare, prohibere, seu arestari et prohiberi facere praesumatis quoquo modo; signanter vero pro de­bitis, delictis, et offensis aliorum; siqui vero ex vobis quidpiam actionis vel quaestionis adversusme­moratos populos et Jobbagyones, nec non officiales seu famulos inpossessionatos praelibatariun domina­rum , seu Sororum Sanctimonialium, in quibusli­bet earum possessionibus, praesertim vero in ante­fatis possessionibus Adorjan et Vostorok constitutos et commorantes habent vel habebunt; id prius in prae­sentia gubernatorum earumdem possessionum legir-

Next

/
Oldalképek
Tartalom