Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
ipsorum Causas tantummodo eorum iudicio fore reseruatas, superaddentes nihilominus, quod dum quispiam malefactor ad Domos ipsorum Praep. Canonicorum et Capituli post commissum deliclum recursum habuerit, ab ipsis Domibus nequaquam excipi et iudicio Seculari praesentari debeat nec teneatur; quod vtique redundare videtur in praeiudicium et detrimentum dictae nostrae Ciuiiatis et eius Judicii valde grande. Nos itaque qui cuiusuis inrdemnitatibus Regnicolarum nostrorum, et praecipue Ciuitatum et Incolarum earumdem ex suscepto Nostri Regii Regiminis Olficio occurrere debemus et salubriter obuiare, — maxime considerantes, vt quantumcunque ipsa nostra Ciuilas in suis Juribus vigilantius conseruatur, tanto multo magis nobis accrescant commodaet incrementa. Proiude nos Praedictorum Ulrici et Conradi, quibus supra nominibus, Supplicationibus pie inclinati, maturo desuperPraelatorum et Baronum nostrorum liabito consilio statuimus, et sanximus firmiter observandum, ut dum et quandocunque liuiusmodi Iiomines, familiares, et Jobbagiones cuiuscunque conditionis, sexus, vel praelieminentiae fuerint, etsi Praedictorum Praepositi, Canonicorum et Capituli pro tempore existentium exstiterint, tam in dicta Civitate, quam in eius Distrietu, Tenutis et Territoriis male agentes , et permissa committentes, nullus omnino liominum, praeterquam Judex et Jurati Cives dictae Civitatis pro tempore existentes super eorum demeritis corrigendi, — et per condignas poenas prout eorum excessus et demerita se extenderint, castigandi et puniendi, dictosque Malefactores, siqui pro tempore ad domos diclorum Dominorum Praeposit. et Capituli refugii causa recursum habuerint ab eisdem