Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
dinaliter scirent, quod praedictus Sacerdos in ipso die ante dictum violentum factum, in omnibus membris suis fuisset sanus et incolumis; sed in crastino sepe dicti violenti facti, ipsum in digito suo indiciario mutilatum conspexissent, nec ipsi — scirent, quod praedictus Sacerdos cum aliquo alio , nisi cum eisdem Patronis suis, ante contendisset. Et licet nos visis et receptis assertionibus diclorum lestium ipsas assertiones iuxta statuta canonum, seu formam Ecclesiae publicare et super lioc sententiam diffinitiuam de iure ferre debuissemus; tamen, quia praenctati ad causam attracti neque venerunt, neque miserunt ad videndum el audiendum productionem lestium, ideo nos , ne in danda sententia ^difiinitiua festini fore videremur, factum pubiicationis dictorum testium ad octauas — festi — iam venturas , causam, quamuis ex superhabendanti duximus prorogandam, vt ipsis octauis praesentibus ambabus partibus ipsam sententiam diffinitiuam ferre valeamus moderamine iuris obseruato. Datum in crastino die eiusdem testimonialis productionis. Anno etc. lbid. p. 93. 94. CXLTV. In causam attractorum ad testimonia, atque sententiam dijjinitiuam audiendam, euocatio. S. Nos magister Joannes; etc. Tibi Domino L. Sacerdoti, rectori Ecclesiae de — damus firmiter in mandatis , quatinus mox visis praesentibus. vadas personaliter ad — et — Nobiles de — qui nuperrime, videlicet in quindenis — festi — iampraeteriti, vitio contumaciae inducti ad videndum et au-