Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

per nos requisitus et literis vice archidiaconi sui in­quisitoriis, et testibus liumauis comprobare se velle asserebat: ideo nos cum Assessoribus nostris in iu­dicio nostro nobiscum assidentibus admisimus, iudi­cantes isto modo : Quod annotatus Paul. Sacerdos A­ctor praemissam suam propositionem aduersus eosdem filios — patronos suos cum testibus, quibus euiden­tius poterit et solempnius, et quos ipse iuxta for­mam nostram iudiciariam citando adduceret, vel quomodolibet aliter adducere poterit, in quindenis — festi — iam futuri teneatur coram nobis compro­bare. Et quia annotatus — filius — procurator me­moratorum Nobilium dictum P. Sacerdotem coram nobis ausu temerario verbis deturpauit, ob hoc nos eundem procuratorem in vero iudicio regali decre­uimus fore conuiclum , committentes exnunc iudi­ciaria nostra autorilate, vt idem — procurator pro eodem dicto Domino suo in die ipsius testimonialis productionis coram nobis deponere teneatur iudici­um regale dictuin, dupplum incursurus, si ipsum terminum obmitteret in soluendo, seu deponendo. Datum etc. Form. Styli Sol. p. 91-2. luxta quam partem notandum est: quod in eausis percussionis clericoruin, vel matrimoniali­bus, vel excommunicationis , Judex partis non permittit ad conCordiam tamdiu, quousque finuliter ipse cognoscat, et ad sententiam diffinitiuam procedat in causis supra di­ctis. ln aliisautem causis semper et vbiqueJudex partesli­benter permittit ad concordiam, duntaxat eaedem partes vel altera, quae culpabilis est, iuxta extensionem causae suae Iudicem suum debeant placare. 1. c. p. 92-3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom