Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
CXLffl. Summa litterarum ab eodem Sigismnndo ad Philippum Audacem, Burgundiae Ducem, et Flandriae Comitem missarum. Anno 1404. Noueritis, inter me ac fratrem meum Venceslaum, Romanorum et Bohemiae Regem, certas quastlam pactiones esse factas; me cum Ostoja, Rege Bosnae, pacem ac foedus inisse, Stephanum, Ducem llasciae, mihi se subiecisse; et contra Turcos magna potentia profectum, victorias aliquas reportasse, Constantinopohtanum Imperatorem ac Vaiuodam Valachiae contra eosdem Turcos pulchra facinora gerere, meque illis magna misisse auxilia." Ex annalibus Flandricis Mayeri ad annum 1404. Tempestatibus, quae Hungariae annos quatuor incubuerant disturbiorum, sedatis, Sigismundus ad illas, quae in Austria ob Ducum Alberti IV. VVilbelmi, Ernesti, Leopoldi, ac Friderici aemulationes, in Morauia et Bobemia, Venceslao e captiuitate Viennensi elapso, atque in regnum per quosdam ipsi adhaerentes, reducto, caedibus, rapinis, domi forisque, sunt dominatae, propufsundas operam suam conuertit: Duces Austriae facile pacauit, Albertumque, suum sororium, et Ernestum sibi nouiter devinxit; adBohemos, Morauos in ordinem redigendos armorum potentia vti fuit coactus. Initio mensis Julii, arcis Znaim, ex qua factionum Primipili maximas in Austria et Hungaria praedas, ac vastationes agebant, expugnationein sociatis Ducibus commisit, ipse Kuthenbergam, Ciuitatem motanam Boherniae, in qua Venceslaus residebat, adortus fuit, cum copiis suis hungaricis, Cumanis et Jassonibus. Kuthenbergam potcns Jodoci Marchionis, ac Boczkonis Boh- praesidium saluauit. Nec Znairna est rebus admodum morose gestis, per Albertum et Ernestum ad sui deditionem coacta. Coniunctis post Sigismundi reditum viribus, ac bombartis adhibitis, obsessi desperatam salutem toxico Sigismundo et Alberto propinato, redemerunt. E lethali potu hoc Sfgismundus feliciter curatus,