Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

CXXXI. In congregatione Crisiensi omnes Ladislao Neapolitano. falsa et inepta corona coronato, studentes, publicatis bonis proscri­buntur. A. 1404. Nos Eberhardus Episcopus Ecclesiae Zagrabien­sis, Joannes de Maroth, Banus Machouiensis , La­dislaus de Gordova et Paulus Byssenus de Ezdtbeg­che, regnorum Dalmatiae, Croatiae, Slauoniaeque Bani, memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit, vniuersis. Quod, quia plurimi forent nobiles, qui his disturbiorum tempo­ribus — potentiis aggregatis, rebusque, consiliis, et toto posse contra serenissimum Principem domi­num Sigismundum. Regem Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. dominum nostrum naturalem — — acriter insurgendo, in despectum et dedecus suae regiae Maiestatis, Ladislaum , filium Caroli, regem Siciliae, in praedictum regnum Dalmatiae, in Ciui­tate videlicet Jadra producendo, eundem cum qua­dam falsa et inepta corona coronando , ipsum Do­minum nostrum Sigismundum Regem — — sua sa­cra corona totis ingeniis et potentiis priuare inten­dentes etc. (Pollicentur aduersus tales concepta ver­borum forma, Sigismundum se omnibus viribus tui­turos). Datum Chrisii feria VI. proxima, octauo sci­licet die congregationis praedictae. Anno M-o CCCC. IV-o. In hac Congregatione omnes Ladislao fauentes publicatis bo­nis proscripti sunt. Apud Pray Hierarchiae Sacrae II. p. 348.

Next

/
Oldalképek
Tartalom