Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
bulo vocitatis praefatorura nosti'orum infidelium, superius nominatorum , quibus eaedem per earum detentores, infideles scilicet nostros supradictos, et alios earum possessores, tentae fuissent ac possessae; et omnia eo iure, quo praemisso modo nostrae incumbit collationi, praefato viro Magnifico Johanni, fdio Johannis de Maroth, Bano nostro Machouiensi, pro praemissis suis multimodis seruitiis, licet a nobis maioribus praemiis extolli mereretur, tamen in aliqualem recompensationem eorumdem seruitiorum suorum, praenarratas vniuersas et singulas possessiones et portiones possessionarias, antedictorum nostrorum infidelium cum vniuersis earum iuribus et pertinentiis superius specificatis, et per eum suis haeredibus, haeredumque suorum successoribus et posteritatibus vniuersis, dedimus, donauimus et contulimus immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo, et irreuocabiliter tenendas, habendas, et possidendas, harum testimonio litterarum, saluo tamen iure alieno Nostrae cuntaxat fidelium Maiestati. Praesentes, dum nobis in specie fuerint reportatae, in formam noslri priuilegii redigi faciemus. Datum Posonii, feria sexta proxima post festum Paschae Domini. Anno eiusdem M-o quadringentesimo quarto." L. S. Ex autlientica copia anno 1450 per Capitulum Budense emanata archiui nostri. Ex hoc diplomate acta temporum clarificantur maxime. Marothius in Slauoniis et Croatis ad obsequium reducendis laborabit deinceps; vt mox patebit.