Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
AD LECTOREM. JSigismiindum, Hungariae llegem, vt Historiae telam pertexamus, prius Fratris sui Wenceslai, Romanorum ac Bohemiae Regis, nuptiae cum Sopliia, Bauariae Principis nata, Anno 1400. XV. Martii celebratae, tum eius dignitate imperiali per quatuor Electores praesumta exauctoratio XI. Augiisti, ac Ruperti Rheni Palatini, Coloniae Anno 1401. VI. Januarii peracta inauguratio, a rebus domi curandis diutius auocarunt. Absentiam hanc quidam Hungariae Praelati ac Barones pertoesi, seu ius in regno succedendi Jodoco Moraviae Marchioni, consentientibus paucis, addictum, siue seueritatem in agendo, moruinque licentiam aegre ferentes — accusationum enim tabulae desiderantur — in Ptegem regno destituendum conspirarunt. Anno 1401. XXII-a Martii reducem Em| ricus Bubek Auranae Prior, Joannes de Kanisa Strigoniensis Archiepiscopus, Detricus Bubek Palatinus, cum pluribus aliis, in castro Budensi adeuntes- armati, reipublicae consulendi specie in medium sui vocant, atque gravibus orieratum querelis, exsortem regni dicunt. Sigisriuuidus iddem, obsequium