Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
glexerimus, extunc Nos Sigismundus Palatinus Calissensis, possessionem oppidi Pleschow cum omnibus uillis et pertinentiis ipsius, etc. et Nos Moscicz cum Hugone Fratre nostro, omnium bonorum nostrorum et possessionum quarumlibet, praeter oppidum Stenschow, Nos uero Mathias de Lubychin similiter omnium bonorum haereditariorum ac possessionum quarumlibet, excepto solo oppido Lubischin, intromissiones seu possessiones, eidem Domino V ladislao, uel cui ipsius Serenitas commiserit, dare, Nos submittimus, et submisimus firmiter per haec scripta. Quae quidem Bona vtriusque nostrum hic descripta, si ab ipso Domino Wladislao in quatuor millibus marcarum praedictarum infra biennium non liborauimus, extunc ipsa bona nostra huiusmodi ad ipsum Dominum Regem Wladislaum, et eius regnum perpetuo pertinebunt, quae ipsius celsitudini tenore praesentium ex nunc, prout extunc perpetue resignamus. In cuius rei testimonium sigilla nostra praesentibus sunt appensa. Datum Cracouiae feria tertia proxima post Dominicam lnuocauit. Anno Domini Millesimo quadringentesimo secundo. 4 4 Apud Dogiel 1. c. folio 596. seqq. ex originali cum sigillis - quatuor. LHI. Idem Sigis mundus Marchiam Nouam, Qrdini Teutonicorum in Ciuitate Thorn, 63,200 aureis hungaricis, impignorat ac vendit A. 1402. w ir Sigmund von Gots Gnaden Konig zu Ungarn etc. ein gemeyner Yicarius des heiligen Romi-