Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
gociis , Serenissimi Principis, domini Wenceslai, Romanorum ac Boliemie Regis, fratris nostri carissimi, tum racione Imperii, tum factorum ipsius regni Bohemie, adeo occupati, quod factis et negociis dicti regni nostri commode interesse, ac intendere non possumus personaliter prout foret opportunum, Illustrem PrincipemDominum Albertum ducem Austriae etc. sororium nostrum precarum, consideratis, fide caritate, et sanguinis affinitate, quibus ipse 110bis coniunctus existit, in uicarium nostrum, ac dicti regni nostri Gubernatorem matura deliberacione, sanoque consilio, prehabitis faciendum duximus et instituendum, prout sibi superinde nostre alie litere sunt concesse, presertim decernentes, quod ipse Dominus Dux tempore absencie nostre de eodemregno, quando et quociescunque fiende, omnia et singula que nos personaliler si adessemus, facere, ordinare , disponere et committere possemus, faciat, ordinet, disponat et committat, plena et omnimoda nostra potesfate. Igitur fldelitati uestre et cuiuslibet uestrum, committimus et firmo precipimus Regio sub edicto, quatenus prefatum dominum Albertum ducem. sororium nostrum, tanquam legittimum uicarium nostrum, dictique Regni liostri Gubernatorem benignis Reuerenciis acceptare, et pertractare , Sibique in Yniuersis et singulis nostris et regni nostri negociis, signanter tempore nostre absencie, obedire et obtemperare, ac mandata ipsius ueluti nostra, adimplere, et perficere, realiter et efficaciter debeatis, absque contradiccione et occasione aliquali, Secus non facluri. Datum Posonii Sabbato proximo post festum beati Mathaei Apoli et Euangelistae. Anno domini Millesimo Quadringentesimo Secundo. De mandato domini regis, per 11*