Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

Regni nostri scandalum non formident. Insuper uo*» lumus, vt hoc de beniuolentia et fauore dictorum nostrorum fidelium Jacobi et Caspar ac Haeredum Successorumque ipsornm consistat, quod collector Tributi, dicto Monasterio debiti, in aliqua Casarum praedictae Turris ad colligendum Tributum huiusmo­di Locum vtique habeat congruentem. Mandamus igitur Vniuersis et Singulis Nostris et Regni Nostri Fidelibus, ne quis contra praesentia et contenta iu eis, contrarium faciat, uel attemptet, sub poena Mandati Regii transgressoribus infTligenda 5 ipsa quo­que praesentia, intellecta, sana semper reddi uolu­mus praesentanti, quae praenominatis Jacobo, Ca­spar, et ipsorum Haeredibus sub minore Sigillo Nostro, quo pro tunc communiter vsi fuimus, in praemissorum robur et euidentiam duximus conce­denda. Datum Posonii vltimo die Anni Domini Mil­lesimi, quadringentesimi primi. Nos itaque congruis etrationabilibus eiusdem Jacobi pelitionibus inclina­ti, uolentes, vtdignumest, meritorum suorum ha­bundantiam, ea, qua decet, beneuolentia compen­sare, quatenus hoc Exemplo ad seruiendum fideliter aliorum inuitentur animi, cum aspexerint beneme­ritos praerogatiuis graliarum regalium honoratos, praefatas Lilteras reformandas et renouandas, nec non donationem in eisdem expressam, Auctoritate nostra Regia ex nouo concedendam duximus, et gratiose concedimus praeseiitium per uigorem, sup­lentes niliilominus, et pro insertis habenda uolentes, omnia et singula, qtiae circa huiusmodi donationis nostrae sulficientiam seu Declarationem debitam fo­rent quomodolibet praetermissa. Datum Posonii Fe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom