Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

XLII. Priuilegium Depositionis Mercium per Sigismundum Regem Ciuitati Posoniensi A. 1402. largitur. Nos Sigismuntlus Dei Gratia, Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Memoriae commendamus per praesentes. Quod cum Nos inter caetera, no­bis et Sacrae Coronae vtilia hoc reputemus neces­sarium, nostrorum scilicet commodis intendereSub­ditorum, illorum tameu praecipue, quos laudab lia probatae fidelilatis merita, digne Regalium capaces gratiarum efficiunt, et quorum sagax prouiden­tia magna ex parte eiusdem Sacrae Coronae no­strae Hungariae conditionem reparat, et emendat, maxime cum apud eos pro aptitudine loci conditi­onis emendanclae commoditas possit aptius ordinari; hinc est, quod nos considerantes primum incon­cussae fidelitatis operosa seruitia, quae fideles nostri dilecti, Ciues et Incolae Ciuitatis nostrae Posonien­sis omni tempore, et praesertim per totum tempus tribulationis nostrae de anno proximae praeterito multis impensis pluribus damnis et maximis non par­centes laboribus, inter tot et tanta distu.bati Regni pericula nobis et Sacrae eiusdem R. nostri Coronae stabiliter adh. perseuerati animo laudabiliter adhaer. impenderunt, aduertentes etiam, qualiter praedi­ctorum Ciuium iuxta Congruitatem situs Ciuitatis ipsorum emendata conditio accessu publico magnum et pervtile procurare posset^ et efficere commodum Regno nostro, uolentesque prout hoc Regiam subli­mitatem nostram decorat, pro tantis, de quibus su­pra fidelitatum beneficiis praefatis fidelibus nostris Ciuibus Posoniensibus nos exhibere liberales, et mu­nificos, de certa nostra Scientia, Praelatorumque

Next

/
Oldalképek
Tartalom