Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

catores, qtii mercantias, ac res uenales, seu bona commutabilia cuiusuis speciei vel materiei fuerint, extra, de regno nostro, ad Alamanniam, Austri­am, Bohemiam, -vel Morauiam, siue in regnum no­strum de partibus supra dictis portantes, ducentes, aut uehentes, ad praetactam ciuitatem nostram per uias et stratas communes, antiqua et licita consue­tudine ad eandem tendentes, importauerint, uel in­troduxerint, seu fecerint quomodolibet importari; illi vniuersas easdem res et Bona ibidem deponere, siue reponere, nec inde asportare, sed ibidem re­ligare, ponderare, aequilibrio mensurare, uel com­mutare, finalemque compositionem ibidem lacere teneantur et debeant per omnia, iuxta ritus et con­suetudines, in aliis regni nostri locis et ciuitatibus circa depositiones rerum mcrcimonialium hactenus solitas, obseruare. Item nolumus, quod aliquis mer­catorum tam nostroruin, quam aliorum regni nostri Praelatorum , Baronum , et Nobilium , pracsertim tamen incolae praedictae Ciuitatis nostrae, societa­tem mercatoriam cum forensibus contrahere debe­ant et habere, statuentes insuper, vt quilibet tam nostri proprii, quam aliorum quorumuis Praelato­rum, Baronum , et regni nostri Nobilium , ac etiam forenses mercatores, se nostris, more solito, loco­rum ostendant tricesimatoribus, ciuitatemque, ad quam cum eorum mercibus ire praetendunt, deno­minent, ab eisdem exhibitionis et ostensionis signum ad caulelam reportantes. Volumus autem, non ob­stante praedicto statuto nostro, vt omnes et singuli incolae, Tirnauiensis et Posoniensis ciuitatum no­6trarum, cum vniuersis rebus suis mercimonialibus ad ipsam ciuitatem nostramSoproniensem uenientes, ad dispositionem rerum suarum non debeant obliga-

Next

/
Oldalképek
Tartalom