Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

tos Ex archiuo Capituli Albensts Tfafisiluauiensis Fasciculo 11. Nro. 3l. Literae hae Ladislao Neapolitano per errorem manifestum adscribuntur, nec enim seu Petrus de Gereb hac tempestate Palatinus regni fuit, nec Ladislaus Budae resedit, vt plura non commemorem. Probabilius scriben­dum aut legendum f erat. A. MCDLII. Fuit anno hoc Transiluaniensis Episcopus Jacobus: vt in Tabulario Ro­matio notatur in haec uerba: II. Martii jacobus, eloctus Transiluanus, recognouit pro Stephano Praedecessore, quia bis in anno fuit facta promotio oblat. Tom. 57. p. 31- et pro Nicolao Praedecessore, et pro Materno Ante­praedecessore et pro Demetrio alio Praedecessorc. Num etiam a rege Sigismundo cOnfirmatus fuerit Jacobus; in­certum : anno iam 1403. Stephanum alterum Ecclesiae Transiluanae praesedisse, certum est. XXXVI. IVenceslaus bona Garaiorum sub protectionem Sucri Imperii susci~ pit. A. 1402. Wenceslaus Romanorum Imperator ac Bohe­miae Rex bona ac possessiones Nicolai de Gara in protectionem Sacri Romani Imperii suscipit. Datum Pragae die III. mensis Martii A. D. MCCCCII. •Originale Diplonia in archiuo Plassenb. Pelzel 1. c. p. 460. XXXVII. Sigismundus R. H. in praemium inconcussae fidei, diiturbiorum tempore, Ciuibus Soproniensibus ius stapulae, aliosque fa­uores mercantiles imper itur. A. 1402. Nos Sigismundus Dei gratia Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. Marchioque Brandenbur­gensis etc. Memoriae commendamu^ per praesentes. Quod cum inter caetera nobis et sacre Coronae vti­lia, hoc reputemus necessarium, nostris scilicet com-

Next

/
Oldalképek
Tartalom