Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

\xvjr. Bonifacius IX. P. P. quasclam concessiones a se ante hac siue per obreptionem, siue importunitatem extortas abrogat. A 1102. Ex actis Processus in causa praetensae exemptionis Abba­ium quondam Ord. S. Ben. a jurisdictione Archi Episcopi Pragensis edit. Pragensis 1759. pag. 205. Bonifacius Episcopus SeruusSeruorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam : Intenta Salutis operibus Apostolicae sedis circumspecta benignitas, mdulta sibi desuper plenitudine potestatis, sicut in Deo conspicit expedire, prouidens : interdum aliqua per importunam petentinm instantiam, quaedam autem per suljreptionis malitiam, vel fraudem, seu quem­uis modum illicitum impetrata statuit vel indidget: demum vero in ejus notitiam iis deductis, utii.tate publ.ca suadente, eareformat, in meJius pro salu­tari subd torum regimine prout ad regimen publicum et tranquillum Jiujusmodi subditorum per Apostoli­cae prouisionis remedia salubrius nouerit conuenire. Hodie siquidem, uidelicet vndecimo Kalendas Ja­nuarii Pontificatus nostri Anno quarto decimo, praemissis ac ex certis aliis rationabilibus causis ani­mum nostrum mouentibus, ex certa scientia, Apo­stolica authoritate, praesentium tenore uolumus, statuimus, et ordinamus, et mandamus omnia, et singula infrascripta: Tn primis: quodsi deinceps reperianlur aliquae litterae Apostolicae Bulla nostra bullatae habentes Datam post dictam undecimo Kalendas Januarii An­ni praesentis, gratiam, uel iustitiam concernentes sub quauis forma uel expressione uerborum con­ceptae per Cancellariam nostram, et quae non ha­beant signa consveta Cancellariae; tales litterae re-

Next

/
Oldalképek
Tartalom