Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
bis melius videbitur. NuHo modo, nulloque colore, vel ingenio malum dicetis de aliquo ciue nostro, nec forense Corone Vng. et Baronibus, nec Praelatis , nec alicui alie persone; immo, siquis quidpiam mali diceret de aliquo ciue nostro, toto posse excusationem facietis pro eo, ipsam semper fidem profitendo; nec contra facere presumatis. Preterea vos per vos,nec per aliain personam procurabitis, nec recipietis aliquid in vestri vtilitatem, nec alicuius alterius specialis persone; sed tantummodo facta nostri Communitis vobis commissa. Et hj^s contenti eritis, et hec sub poenis in parte capta contentis, vid. lib. 25. par. pro quoJibet, et infamie, quae sic intelligatur, quod qui fecerit vltra commissa , aut contra commissa, non possit esse Judex, testis, nec in aliquo publico officio et nihilominus per eum impetratum, vel emptum deueniat incommune. De omnibus suprascriptis plenissime informati, et preterea in omnibus supradictis pro posse procurabitis, sicut melius et vtilius discretio vestra cum sollicitudine omni, quod 110strum sortiamur, seu habeamus intentum. Ad alia, ad omnia interrogata respondebitis reuerenter prout cognoueritis conuenire honori regio et statui nostro; et quaecunque videritis et cognoueritis conducere ad bonum statum et commodum nostre ciuit. et communitatis procurabitis obtinere pro posse. Datae die XIX. Januarii et sigillatae. Anno MCCCLXXXVIII." Delle Mernorie di Trau p. 336. seqq. LXXF. Sigismundus R. II. quosdam Jidelei. suos , per rebelles de Trag. impetitos , in protectionem suam receptos, defendi iubet. Anno 1388. Sigis. etc. fidelibus suis dil. viris Mag. DD. Dionysio Bano Dal. Cro. Alberto de Locovich Prio-