Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
nos passas ob fidelitatem suae coronae seruandam, quam cum grauitatibus maximis seruauimns, et seruare intendimus vsque ad mortem. Narrabitis damna nobis illata in campo nostro per regem Bosne, Priorem Auranae, clissien. et alios circumvicinos Sue Mai. emulos, mortem et capliuitatem nostrorum, eorumque redemtiones, feminarum nostrarum turpes et inhonestos tractatus, fructuum et reddituum nostrorum binam deuastationem, et perditionem molendinorum, destructionem vitium et arborum , campi prostrationem et incisionem et alia multa , de quibus estis plene informati. Que grauia fuissent et essent ne dum Spalat., sed potentiori ciuitati partium istarum; et quantumcunque grauia fuerint, et sint in eadem constanter perseuerare disposuimus; et vt hec et alia futura illariter toJIerare valeamus et possimus animo, supplicamus, dignetur M. Y. noliis subuenire de aliquibus corone vestre, et nobis vtilibus satis, cum ad sustentationem vitae nostrae, quae nobis a terra surrepta est pro magna parte, quia B.ex Bosne et Clissani magno tempore ex toto nos tenuerunt obsessos et nunc tenent pro magna parte , cum aliquis nostrorum hominum non audeat, neque possit ire infra terram et sic durior, imo durissima est vita nostra; dabunt et hec nobis pacem et concordiam cum vicinis nostris , cum quibus sumus in differentia et discordia, et quod deterius est, sepius non exspectato iudicio nos predantur et damnificant, et nunquam sine damno nostro transire possumus, et immerito. In qua pace et quiete viuentes Deo et M. V. continuis horis regratiari non cessabimus ; et his peractis procurabitis, quod priuileg. libertatum, praerog. et immunit. nostrarum dudum nobis concessaruin per