Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
removere , medietatemque dictorum florenorum juxta continentias aliarum literarum nostrarum vobis loquentium publice exigere , aliam vero medietatem eorundeui predictis fldelibus Civibus nostris Sibinicensibus, perdictos olaciios persoIvi,et administrari facere debeatis plene et integre, dis— simulatione et occasione quibusJibet .proculmotis et aliud sub optentu nostre gratie facere non ausuri in praemissis, ne iidem ulterius nobis conquerantur in hac parte* Insuper committimus vobis, ut nullus olachus per totam Bosilinam possit neque valeat stare, pascui facere, nec morari u llo tempore modo superius expresso; pro eo videlicet, quod dicti Olachi in dicta Bosilina commorantes, non tantum Sibinicensibus sed etiam Cameris Salium nostrorum , ac navigantibus per mare inferunt gravamina non modica, atque dampna et spolia perpetrant incessanter, imo super omnibus premissis, ex parte predictorum Olachoruui ipsis Sibinicensibus congruam impendatis satisfactionem dictante juris aequitate. Et hoc idem injungimus aliis Banis et vice Banis ipsorum dictorum regnorum nostrorum Dalmatie et Croatie in futuvum constituendis, dantes eisdem similibus sub preceptis. Datum Feria Secunda proxima ante Festum B. Adalberti Martyris Anno Domini Millesymo, trecentesimo LXXX tercio. praesentes autem post Lecturam reddi jubemus exhibenti. Datum ut supra." Infra Sigillum Cerae rubrae ad ipsam Pergamenam ab intus iinpressum legi possunt haec: Belatio Comitis Nicolai de Zeech Judicis Curiae Regiae ad Consequentiam nostrarum litterarum prius datarum. Collat. cura Origin. autograph. collectiouis Nic. Jankovich.