Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
1386. Jadertini IX. Jan. 1387. item Legati Sibinicenses. Occasionem tumultui dederunt Nobiles Grabulam de Casa Cega Tragurinum de gremio suo Comitem eligentes, ac Paulum de Paulo Jadertinum expellentes. LI, Elisabethae, senioris reginae, obitus, et rebellium nonnullorum emigratio. An, 1387. Anno MCCCLXXXVII. XVI. Januarii applicuit nouum, quod Domina regina senior (Elisabeth ) obiit in castro Nouigrad in captiuitate. Die XXII. Februarii mensis, Dominus Episcopus Zagrabiensis (Paulus de Palisna) et C. Tho. fraterDomini Prioris, et B. iter arripuerunt versus Apuliliam cum quibus iuit Dominus Paulus de Georgiis et certi Nobiles de Jadra, et cras de sequenti recessit versus Croatiam Dominus Joannes Banus." Paulus de Paulis Memor. p. 726. Tumulum Elisabeth reginae sic prodit: Anno MCCCLXXXVII. die Sabbathi IX. Februarii fertur: quod corpus Dominae reginae fuit portatum Jadram et repositum in monasterio S. Crisogoni." Ibid. Emigrantes hi, restituta libertati Mariae regina , non comperiuntur reuersi. Lll. Regina Maria, libertati restituta, cum rege Sigismundo coniungitur. Anno 1387. Anno MCCCLXXXVII. Die IV. mensis Junii, de mane, Serenissima Princeps, et Domina nostra naturalis, Domina Maria, regina Vngariae, liberata fuit a captiuitate, et exiuit de Castro Nouigrad, in quo detinebatur. Et die Veneris sequentis iui ad eam Nonam, et die Crastina, die Sabbathi, locutus fui Maiestati suae, et die Lunae recessi immediate a Nona, licentiatus ab ea. Postea die Sabbathi inde sequentis , die scilicet XV. praedicti mensis, recessit a Nona cum galeis Venetorum, et applicuit Segniam cras die Dominico, vnde recessit die Lunae, prima Julii, et die Jouis,