Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

tum in regno nostro Boliemie praedicto, in civi­tate Czaszlaviae feria IV. proxima ante festum B. Sixti PP. Anno Domini MCDXXI. regnorum no­strorum Hung. etc. XXXIV. Rom. II. et Boh. I. Nos igitur humillimis supplicationibus praefati Ma­gistri Clementis per eum nostrae modo, quo su­pra, porrectis Maiestati regia benignitate exaudi­tis et clementer admissis, praescriptas literas non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, praesentibus iiteris noslris privilegiali­bus etc. etc. salvis iuribus alienis. Datum per ma­nus reverendissimi in Christo Patris Domini Ste­phani Ecclesiarum Colocen. et Bachien. Archiepi­scopi, aulae nostre Supremi Cancellarii, fidelis no­stri dilecti. Anno Domini MCDLXXI. III. Nonas Jan. Regni nostri A. VIII. Coronationis vero II. E sententia curiae regiae A. 1746. 22. Sept. XLV. Capitulum Ecclesiae Budensis praemissas Mathiae regis confirmatorio - transcriptionales pro Eremitis S. Pauli privilegialiter transumit. A. 1493. Nos Capitulum Ecclesiae Budensis memoriae commendamus tenore praesent. significantes qui­bus expedit vniversis: Quod religiosi fratres Ni­colaus et Petrus, Heremitae ordinis sancti Pauli primi Heremitae, in claustro omnium Sanctorum de Zthraza degentes, nostram venientes in prae­sentiam in eorum et ceterorum Heremitarum eius­dem ordinis nominibus et in personis exhibuerunt et praesentarunt nobis quasdam litteras quondam Serenissimi Principis Domini Mathiae, Dei gratia regis Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae elc, confirmationales in pergameno sub suo dup­plici sigillo in pendenti privilegialiter confectas, tenoris ct continentiae per omnia infrascripti; pe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom