Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

vis lemporibus vniuersis capaees esse valeant, at­que possint, in pergamenis patenter confecte, si­gilloque suo maiori a tergo impressiue consignate, tenoris infrascripti: Supplicatumque extitit nostre Maiestati in personis eorundem fratrum heremita­rum, humili precum cum instantia, vt huiusmodi literas ratas, gratas et acceptas habendo, nostris­que literis privileg. verbo tenus inscribi facientes, premisse concessioni et annuencie, nostrum con­sensum regium prebere dignaremur pariter et as­sensum. Quarum quidem literarum tenor talis est: (ut supra.) Nos igitur humillimis et devotis sup­plicationibus pro parte et in personis prefatorum fratrum heremitarum, nostre modo quo superius porrectis Maiestati regali benignitate exauditis, clementer et admissis prescriptas literas antefali condam Domini Sigismundi regis, avi nostri, non abrasas, non cancellatas. nec in aliqua sui parte suspectas, immo mera et sincera veritate prepol­lentes presentibusque litteris nostris privilegiali­bus de verbo ad verbum, ac sine diminutione et augmento aliquo insertas, in quantum legitime sunt emanate, acceptamus, approbamus et rati­ficamus, premisseque annuencie seu concessioni, aliisque omnibus et singulis superius in tenore ea­rimidem literarum contentis, nostrum regium con­sensum prebuimus, immo prebemus benevolum pariter assensum, saluo iure alieno, harum no­strarum, quibus secretum sigillum nostrum , quo vt rex Hungarie utimur, est appensum, vigore et testimonio literararum mediante. Datum Vratisla­vie, die Dominica proxima post festum beate Lu­cie Virginis et Martyris Anno Domini M. CDLIV. regnorum autem nostrorum Anno Hungarie quin­decimo, Bohemie vero secundo."

Next

/
Oldalképek
Tartalom