Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

sub suis veris metis, et antiquis limitibus, qui­bus liueusque per Praedeeessores Nostros Reges, ac eorum Castellanos, tenta, eo possessa fuerunt, ad praenominatas septem sedes Saxonicales perpe­tuo, et irrevocabiliter anneximus, et iisdem se­ptem Sedibus incorporavimus, imo annectimus, et incorporamus per praefatos Saxones nostros se­ptem Sedium, praesentes , et futuros, praefata Castra, et Turrim, nec non Villas, et possessio­nes praenotatas, ipso Jure, et libertate, pro no­bis, et Corona. nostra tenentibus, Gubernantibus, et possidentibus, sicut tenent, gubernant, possi­dent, pro nostro , et Coronae nostrae usu, Civi­tates, oppida, et Villas, in terris dictarum se­ptem Sedium existentes; salvis tamen Juribus ali­enis. Volentes, et decernentes, ut praefata tur­ris , Castra, Villae, et possessiones, omnibus il­lis libertatibus, juribus, et Privilegiis, quibusCi­vitates, oppida, et Villae, dictarum Sedium septem, ab antiquo, usque impraesenliarum usi sunt, et gavisi, utantur, gaudeant et fruantur , ita tamen, et sub liac conditione, ut saepe nominati Saxones praescriptum Castrum Tolmats rurapere, et fun­ditus evertere; Castrum autem Latorvar, et Tur­rim veres Torony, prout melius poterunt forti­ficare, et praefatam viam , muris, et fortaliciis, ita praecludere debeant, ut hostium insultus ad nocendum ipsi Patriae de facili non valeant subin­trare. In cujus rei memoriam praesentes conces­simus literas nostras Sigilli nostri, quo ut Rex Hungarice utimur, munimine roboratas. Datum Posony II. die festi Purificationis B. Virginis An­no Domini MCCCCLIII. Regni autem nostri An­no Decimo Tertio. Ladislaus llex m. pr.

Next

/
Oldalképek
Tartalom