Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

Ilem vbl rex allegat consuetudinera domus Austrie, respondeatur per obligationem suam quam dedit Australibus. Item dato quod consuetudo fuerit talis domus Austrie, tamen quoad regnum Hungarie non. Jtem commemorari poterunt circa premissa plurime alie iniurie ex parte regis suscepte, pre­sertim eo tempore quo regnum erat scissum et oc­cupatum contra infideles. Item qui propter hoc tracti sunt domini de Yngaria treugas facere cum Turcis cum indefesse pugnare solebant pro fide et dilatatione christiani­tatis. Item de abductione domini regis. Item de grauamine ex parte Boemorum, item et alia multa contra inscriptiones , item quod ex hys et alys pluribus causis iam domini de Ynga­ria concordauerunt cum dominis ducatus Austrie et alys etc. vt agant pro eliberalione regis et de loco conseruacionis. Ilem si non reddiderit Ladislauin regem cum corona , etiam metus exponatur, qui plura mala secutura sunt quam precesserint, caedes vaslatio­nes populorum vrbium sanguinis effusiones etc. Quia hoc casu aliter fieri non poterit, nisi vt re­gna et dominia dicti domini Ladislai regis et eo­rum incole tum ex debito honoris fidelitatis cum ex necessitate ea, que iuste petita obtinere non po­terunt, armis petant. Item de termino infra quem expectetur rela­tio regis Romanorum. Item si dixerit rex Romanorum in reuersio­ne, quod in reditu suo in prima dieta faciet re­stitucionem vel composicionem, quid in hac parte sit accipiendum ab eo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom