Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
Elekhv personaliler in Nostram veniendo praesentiam, in sua ac Simonis et Stephani fratrum suorum Carnalium personis proposuit eo modo; quomodo egregius Ladislaus filius Petri Yajvodae de Leva his disturbiorum temporibus, Possessionem suam NagySaro vocatam in Comitatu de Bors existentem, apud manus ipsorum scilicet actorum titulo pignoris habitam, ab eorundem manibus indebite , et potentialiter occupasset, et occupatam usuaret de praesenli in eorum praejudicium et damnum valde magnum , ex parte cujus Judicium habere vellet; quibus perceptis, ipsoque Ladislao ad Actionem eandem nos inducente, quia in congregationibus ipsorum Dominorum Praelatorum , Baronum , et Regnicolarum tanquam in praesenti quoque causa pridie in Comitiis Albae-Regali celebratis id statutum, et conclusum esset, quod Uniuersae possessiones et Jura possessionaria his disturbiorum temporibus per quoscunque indebite occupatae, his a quibus occupatae sunt, sub probis et Attestationibus superinde institutis exmitti debeant, et resignari, et ob hoc super occupatione dictae possessionis Nagy Saro — veritas expertaque superinde veritate, eandem ipsis Actoribus restatui debeatis: Pro eo vestram amicitiam praesentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro Testimonio fidedignum, quo praesente Vincentius de Marcusfalva, aut Georgius filius Georgii, sive Emericus de Simonyi, seu Ladislaus de Zada, aut Paulus deKiirth, siveLadislaus deHind aliis absentibus ad faciem possessionis Clietherthekhel locum scilicet Sedis Judiciariae dicti Comitatus de Bars, vicinis et commetaneis dictae possessionis Nagy Saro, ac Nobilibus comprovincialibus ejusdem Comitatus inibi le-