Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
vt regnum hoc in pacis amenitate constitueretur, libenter autem dietam illam per veslram F* in Haimburga institutam acceptauissemus, nisi nos ac omnes nostri regnicole circa predicti sancti passagy executionem, quod quidem negocium tamquam commune omnium christianorum nulJam moram aut dilationem patitur, fuissemus, prout etiam de presenti sumus, vehementer occupati, et quum prefatus cardinalis Sancti Angeli diiigentcr et accurate omnia cogitat ac perquirit, per que istud regnum pristine paci restitueretur, nos plurimum adhortatus est, vt ad aliquam aliam dietam ad festum purificationis beate Marie, vel circa, quo tempore sperandum esset, nos cum dei adiutorio de exercitu cum victoria rediisse, conscendere vellemus, in aliquo videlicet Joco tenendam, prope quem, vestra fraternitas et nos appropinguare possemus, et vtroque personaliter prope conueniente, et alys interuenientibus prudentibus viris, pacis zelatoribus, commodius de ipsa pace tractari, faciliusque media ad hoc conuenientia reperiri possent, nec non et quedam alia concludi, de quibus ad augendam inter fraternitatem vestram et nos, dilectionem idem dominus Iegatus nobis mentionem fecit; respondimus sibi, ct ita vestre fraternitati notum esse cupimus, nos nunquam respuisse, nec in futurum ea, que ad pacem huius regni possunt quoquo modo conferre, velle respuere, et propterea in huiusmodi dieta circa dictum tempus et locum constituenda, pro predictis causis et aliis quibuscunque bonum publicum christianitatis concernentibus velle libenter assentire; super predictis igitur, que ex parte vestre fraternitatis prefatus dominus legatus nobis retuJit, et praesertim supra pracfata dicta consti-