Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

* XXII. Idem TVladislam pro Emerico Murczaly captiuita• ti restatuendo generose cauet, Anno 1441. Nos Wladislaus dei gralia Ilungarie, Polonie, Dalinalie, Croatie etc. Rex, Ljthvanieque Prin­ceps Supremus, et Heres Russie, Presentium te­nore recognoscimus et fatemur. Quod quemad­modum lliustrissimus princeps dominus Albertus Austrie, Stirie, Karinthie et Caniolie Dux, Co­mesque Tirolis etc. consanguineus noster carissi­mus, fideli nostro Magnifico Einerico de Marcza­li, quem de commissione domine Regine Hunga­rie etc. in sua captiuitate iam aliquamdiu deten­tum habuit, captiuitatis inducias concedere, et ad certum terminum, quo libertate gaudere valeat, sub quibusdam tamen conditionibus , inter eos conuentis, liberum exitum atque transitum sub certa fideiussoria cautione promittere et indulgere decreuit, Nos volentes prefato Emerico gratorum nobis obsequiorum exhibitorum, ac specialis di­lectionis ob respectum, in hac parte suffragari, ne de sua ad condictum terminum quouis modo du­bitetur (reuersione) pro ipso Emerico nos fideius­sorem ponimus, et constituimus modo et forma, qui sequuntur, Primo sicut inter supradictos, Do­minum Albertuin ducem Austrie, et Emericum de Marczaly, de inducys captiuitatis eiusdem con­uentum est, promittimus sub bona fide, animo­que deliberato, pollicemur et spondemus, quod Jam dictus Emericus in festo Natiuitatis domini proxime venturo in castro Forchtensteyn in Stuba maiore ibidem habita, absque fraude et dolo se restatuet , manibusque et captiuitati supra dicti Domini Ducis Alberti, aut sui officialis , ad hoc deputati, personaliter representabit. Ad quod o­pcram nobis possibilem exhibebimus et cfHcacem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom