Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
S. Barnabaa Apostoli, prope Oppidum nostrura Tata eelebrata, Nicolaus dictus Posar de Marczelhaza de medio aliorum assurgendo, proposuit eo modo: Quod cum Piscina Zitva ex utraque parte, et Foenilia in eadem adiacentia, cum suis omnibus utilitatibus, et metis Possessionis Wirth, usque Metas Possessionis Isa, semper, et ab antiquo prodecessorum suorum fuisset, et per consequens sua esset, et hoc Vice Comiti, Iudicibus Nobilium, et Juratis Assessoribus dicti Comitatus Comaromiensis constaret evidcnter, supplicans Nostrae Maiestati cum Instantia, ut Idem Vice Comes, Iudices Nobilium , et Jurati Assessores , qualem de praemissis scirent, per nos requisiti faterentur, veritatem. Cumque nos Eosdem vice Comitem , Judices Nobilium , Juratosque Assessores super prae-» missis requisitos habuissemus , iidem ad fidem vere Deo debitamj fidelitatemque Nobis et Sacro Diademati Nostro observandam, pro dicenda veritate et Iustitia observanda Sacro Diademati Maiestatis Regio, Nobis praestitam, praemissa eodem modo, sicuti per praefatum Nicolaum proposita sunt, fuisse, et esse unanimi et concordi Testificatione affirmarunt. In cuius Assertionis Testimo^nium praesentes Litteras Nostras Patentes Eidem Nicolao duximus concedendas. Datum XII, die Congiegationis Nostrae praescriptae, in Loco memorato. Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Vigesimo Nono, Regnorum Nostrorum Hun^ gariae videlicet XLIII, Romanorum XIX. et Bo^ jiemiae nono. (L. S,) Ideai Benyovsiky.