Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
suis sua mente , spolanea sua voluntate fuisset confessus oraculo vivae vocis: Quod omnes possessiones suas, quas in Comitatibus de Zemlin et Zabolch et de Zathmar habere dignosceretur, et haberet Fabiano et Joanni praedictis filiis suis pro portionibus ipsorum, de eodem Patre eorum , eis provenientibus , jure perpetuo et irrevocabiliter contulisset, perpetuo possidendas et haben. postulabat enim idem Paulus filius Nicolai medelam aequitatis sibi impertiri, de praemissis jure observato. Cumque igitur praefatum Stephanum filium Chegze legitimuin Procuratorem, dictorum Joannis filii Stephani et filiorum Yiti pro eisdem cum Procuratoriis litteris dicti Conventus de Lelesz adstantem de eo utrum ipse contra formam praeexhibitarum Litterarum aliquid objicere velit, vel ne ? quaesivissemus isque nihil contra easdem Litteras se opponere velle allegans, praemissam causam debilo fine prout Regni exigeret consvetudo, postulabat terminari. Unde quia legitimus Procurator dicti Joannis filii Stephani in dictis octavis Beati Michaelis Archangeli, easdem tres possessiones Gavay, Bervay et Varsan vocatas inter eosdem Joannem filium Stephani, filii Pauli et filios Viti ac Paulum filium Nicoiai indivisas fore non abnegans, ipsum Stephanum filium Pauli, Patrem praefati Joannis, Andream, Stephanum et Nicolaum filios eiusdem superstites fore, et ipsas portiones eisdem communiter habere, et possidere et in idem Stephanus filius Pauli praedictas portiones duas praedictis Fabiano et Joanni filiis suis persoualiter in dicto Conventu comparentibus, ante praedictam allegationem nullam portionem sibi de iisdem reservando, pro portionibus ipsorum de eodem Patre , coram eis j>rovenientibus