Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

fico Dominio possessionum ipsorum, Simony prae­dictae, Radobichae, Kis-Teore in Barsien., Kere­szeny, Vassany, Krakov, in Honthensi , Dobra, Szuka Pataka, in Trenchinien., et Navoi vocata­rum in Nittriensi Comitatibus habitarum, ac qua­rumlibet utilitatum et pertinentiarum ipsarum a tempore cujus contrarium memoria non compre­henderet, eorum Progenitores et Consecutive ipsi semper pacifice et Jure pleno, immobiliterque per­stitissent, et existerent de praesenti, tamen quia nonnulla, imo efficaciora Literalia ipsorum mo­nimenta, quorum vigoribus ipsi, et eorum Suc­cessores in hujusmodi pacifico Dominio praedi­ctarum possessionum, etiam de caetero se ipsos spe­rarent conservari, per eosdem Causa Conservatio­nis tutioris in Nitriensi, Zoboriens. Ecclesiis et Castris reposita Temporibus disturbiorum Ptegm Nostri, quae jam Divino nutu sedantur, praedict.is Ecclesiis et Castris hostiliter obtentis, Combustis, etBonis existentibus in eisdem in Praedam et pro­fanos Usus direptis , et distractis ibidem — dilaniata, et ab eis pene penitus fuissent alienata, idcirco ipsi timerent plurimum sibi et eorum Su­perstitibus successu temporum per ambitiosorum hominum Calumniationes in praedictis eorum Pos­sessionibus in toto , seu in parte disturbaiionum pericula posse oriri, et evenire, Supplicantes cul­mini Nostro precibus humillimis et devotis, ut ipsis circa praemissa de Benignitate Regia reme­dium gratiosum adhibendo, praedictas eorum Pos­sessiones ipsis et eorum haeredibus de novo, no­vaeque nostrae donationis titulo, ad tollendam prae­dictae formidinis ambiguitatem in perpetuum con­ferre dignaremur. Nos itaque ex officii nostri con­digno debito, cunctorum lidelium nobis subjecto-

Next

/
Oldalképek
Tartalom