Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

cti scilicet Domini Caroli Regis, Privilegialis Li­tera manifestabat; quod ideui Dominus Carolus Rex, quamdam Terram Suam Zurdok vocatam, in Districtu Maramarossiensi existentem, et ad Suam Regiam Collationem pertinentem , cum omni­bus suis utilitatibus et pertinentiis, quibuslibet sub Metis, et terminis, quibus usque tunc tenta fuis­set, et possessa, Staniszlao Kynezio filio Zeu, et per eum suis haeredibus, Iweredumque suorum successoribus, pro ejusdem Staniszlai Fidelibus Ser­vitiis dedisset, donasset, et contulisset, Jure per­petuo, et irrevocabiliter, possidendam, tenendam, pariter et liabendam, nullo Jure suo in eadem re­servato, sed in toto eamdem in dictum Stanisz­laum, et suas ppsteritates , more et lege Nobili­um Regui sui transferendo. — Series autem al­terius, videlicet dicti Conventus, modo simili Pri­vilegialis Litera, praedictos Lachk et Dragus in Dominium dictae Possessionis Zurdok., alio noini­ne Barczanfalva vocatae, per Regium, et dicti Conventus Homines, Literis in eisdem nominatos, et ad Regium Literatorium Mandatum transmis­sos, praesentibus Vicinis et Commetaneis ejusdem, in praedicta feria quarta anle Festum Beatorum Tiburtii et Valeriani Martyrum, slatutos fuisse declarabat. Quibus exhibitis, praefati Lachk et Dragus allegarunt eo modo: ut ipsi essentfilii Ivan, filii Rad, filii praedicti Staniszlai, filii Zeu, dictus­que quondam Staniszlaus Praedecessor ipsorum alio nomine Borzan fuisset binominatus, et sic praescripta Terra Zurdok appellata post descen­sum dicti quondam Staniszlai, alio nomine Bor­zan vocati, ab iilo nomine Borzan , tamquam bi­nominii sumpsisset vocabulum Borzanfalva, et sic eis in praemissis, de remedio supplicarunt pro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom