Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
praedictis octavis diei medy XL-me in praescntia sui tres probos et Nobiles viros pro ipsorum arbitris considere fecissent, qui quidem probi et nobiles viri auditis partium propositionibus quia ex. ipsarum partium relatione easdem partes fratres condi visionales fore cognovissent et super quibusdam particulis silvarum prati et locoHim molendinorum easdem contendere et litigare percepissent ideo ydem arbitri ipsis partibus volentibus et per omnia acceptantibus taliter arbitrati exstitissent quod sopitis et sedatis omnibus causis factis damni nocumentis ac quibuslibet maleficiorum generibus usque tunc inter ipsos habitis et exortis locus molendini in Sythwazat existens devolvi deberet et devoluta exstitisset fraternali condivisione mediante filys Pauli fily Heem praenotatis. Alter autein locus molendini inter duas silvas utraque Magaskertvel vocatas habitis cedere deberet imo cessisset filys Nicolai, fily Gede praenotatis ita tamen quod in piscatura simul cum arboribus ac viminibus intra clausuras dictorum molendinorum crescentibus partes communiter uti deberent silva authem Olhuserdew vocata inter ipsas partes in duas partes coaequales divisa existisset, cuius recta medietas a parte meridionali existens ipsis filj'S Nicolai altera vero medietas a plaga Septemtrionali habita diclis filys Pauli Heem fuisset devoluta , pratum vero ZyUl vocatum similiter in duas partes dividendum cornmississent, siI— vam autem Vagujherdew vocatam eiisdem filys Nicolai fily Gede sicut prius eorum exstitisset perpetuo reliquissent hoc adiecto quod eedem partes omnes litteras Inquisitionales, Prohibilionales et alias super facto possessionario contra se se invicem emanalas vanas frivolas et Yiribus carituras