Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
stra, sub nostro secreto vePjiudiciali, aut allerius cuiuscunque Judicis ordinarii sigillo extra terminos octauarum transumptaf et exemplatae existant, quando per aliquam partem ipsa transumpta in iudicio producentur, altera parte eadem transumpta impugnante, et eis fidem non adhibente, teneatur pars producens ad verificandum huiusmodi transumpta, originales literas exhibere." D. A. 1492. A. 96. 56. Literae in capitulis, conuentibus, aut etiam coram Judicibus ardinariis, simpliciter e t absolute transumtae non probant, praeterquam si originales possint exhiberi: „Omnes transumptionales, quae simpliciter et absolule in Capitularibus aut conuentualibus, siue coram Judicibus ordinariis regni, sunt vel fuerunt transumplae; non sine notabili Causa, per constitutionem generalem, extilerunt in irritum reuocatae, atque inualidatae. Nisi forte orijrinales literae, ex quibus scilicet transsumptae processerunt, in specie valeant exhiberi. Nam hoc modo, si originalia priuilegia rite, bonoque ordine, et modo confecta fuisse dignoscantur; etiam transumpta literalia locum habent" Werb. P. II. t. 15. 57. Literarum copiae v i d i m a t a e , originalibus deperditis, si sint antiquae, originalium nanciscuntur auctoritatem : 1). Jure canonico:„Si scripturam authenticam (originalem) non videmus, aut exemplaria, nihil facere possumus" E Gregorii M. Epistola. Lib. II. ep. 3. Cap. 16. X. Eodem. 2). Jure ciuili Romano: „Emancipatione facta, etsi actorum tenor non existat; si tamen aliis indubiis probationibus , vel ex personis, vel ex instrumentis incorrupta fide-probari possit, actorum interitu veritas conuelli non