Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
illegitimitas poSsit dtintaxat derogare. Docent hoc innnmerae huiusmodi formulae : Bela IV. R; H, Praesentem eis paginam duximus concedendam, charactcre bullae nostrae aureae perenniter roboratam. Verum quia exhibitio priuilegii ipsorum existens sub bulla aurea, propter tiarum discrimen, esse periculosa videbatur, tr a n s c r i p t u m eiuS de verbo ad verbum, sub munimine sigilli nostri concessimus; eam praesentibus fidem adhiberi volentes, Vt ad exhibiiionem illius nullatenus compellantur" Diplomate Vrbi Pestanae A. 1244. concesso. — „Exhibitae et praesentatae nobis sunt quaedam literae quondam serenissimi Principis Domini Sigismundi Romanorum, et praescriptorum regnorum nostrorum regis, Aui et Praedecessoris nostri charissimi, felicis recordationis — supplicatumque exstitit nostrae Maiestali, in personis eorumdem — humili precum Cum instantia, vt huiusmodi literas ratas, gralas, et acceptas habendo, nostrisque literis priuilegialibus verbo tenus inscribi facientes , praemissae concessioni et annuentiae nostrum consensum regium praebere dignaremur pariter et assensum. Quarum quidem literarum tenor talis est: Nos etc. Nos igitur humillimis et deuotis supplicationibus pro parte et in personis praefatorum — nostrae inodo quo superius porrectis Maiestati, regali benignitate exauditis, clementer et admissis, praescriptas literas antefati Domini Sigismundi regis , Aui nostri, non abrasas, non cancellatas , nec in aliqua sui parte suspectas, immo mera et sincera veritate praepollerites, praesentibus literis nostris priuilegialihus de verbo ad verbum, ac sine diminutione et augmento aliquali insertas, in quantum Iegilime sunt emanatae, acceptamus, appro-