Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
illi, moderamine adhibito, sufficiet: latum enim est regnum Hungariae." Joan. de Thurocz Chron. p. 203. miser. casusCaroli parui cap. II. Commemorat etiam eundem Paulum litteras multis sigillis munitas ohtulisse ; ac remotis omnibus locutum Carolo ; responsum tamen , ob rei tantae magnitudinem, tardius Oratorem recepisse , quod regina cum Iachrymis proposito aduersaretur; hinc iussum quoque, ne voluntas Caroli ad reginam deferatur. Carolus rcbus Siciliae compositis, relicto afflictissimae coniugi filio Ladislao conscensa in Ciu. Barletta die 4. Sept. 1385. vt Spondanus e Coaeuis notat, naui octauo die Segniam appellit ; indeque terrestri itinere Zagrabi1 am , ab Episcopo grata hospitalitate susceptus , et per trimestre ibidem commoratus Budam venit , reginis circumuentis , Sigismundo ad Bohemiam se recipiente, rex proclamatur, et vltima Decembris per Archiepiscopum Strigonienscm Albae, praesentibus reginis , ac complorantibus, coronatur. XXXTll. Nicolaus de Gara Palatinus causam protestationis prorogat. Anno 1385. Prorogatoriae Nicolai de Gara Palatini, in causa Ladislai , fily Joannis Kakas de Kaza, contra Joannem , filium Joannis de Kaza. Anno M. CCC. LXXXV. Ibidem. XXXIV. Nicolaus de Gara Palatinus causam praemissam denuo prorogat. Anno 1385. Prorogatoriae Nicolai de Gara Palatini in eadem causa, sigillo Magistri Bakou Protonolarii Palatinalis insignitae. Anno MCCCLXXXV. Ibid. XXXV. JSicolaus de Zech Palatinus pro M. Petro, dc Orosztony Protonotario Judicis curiae sententiam dicit. An. 1386. I LfO^ Nos Nicolaus de Zeech Piegni Ilungariae PaJatinus et Judex Comanorum memorie commen-