Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
ut de suscepto descriptio, mensae gloriosissimorum P r a e f e c t o r u m — et quod ex p u b I i c i s archiuis profertur, et publicum habet teslimoliium, etiam susceptibile hoc esse, ad collationes manum ponimus." Novella XLI. cap. 2. 15. Publicitas vero vetustate iuncta diplomaturn, queis suffragatur, authentiam facit irrefragabilem; cui manifestus duntaxat formularum defectus possit derogare : talium quippe vigore ius Hungariae publicum ac priuatum est constabilitum; inde Patronatus regii ac priuati iura eruta; priuilegia a Maioribus deriuata; praedia, pagi , castra, telonia, tributa possessa, et alienafa postliminio reuocata. Omnis interim subreptionis praecauendae gratia obtinet haec formula, a saeculo XIV. inseri solita: Eatenus, quatenus rite ac legitime sunt emanatae , viribusque earum veritas sulfragatur." Haec est Juris etiam consultorum sententia: Eine in offentlichen Archiven, oder Piegestraturen aufbewahrte a 11e Urkunde hat die rechtliche Vermuthung fiir sich, dass sie acht ist; und bewirkt, wenn nicht besondere Griinde der Uniichtheit derselben entgegen stehen, einen vollen Beweis." Gonner, Entwurf eines Gesetzbuches fiir das gerichtliche Yerfahren. .Band I. p. 179. §. 14. Priuata etiam diplomata originalia, vetustate cpmmendata , tamdiu authentica sunt censenda, donec eorum suppositio aut inlerpolatio, solennium notarum defectu, haud eitincitur: praerogatiuam hanc nacta sunt 1). Juris canonici auctoritate: „Mandamus, quatefjus secundum diuisionem, quae per libros antiquos, vel alio inodo melius probantur, — in negocio procedatis." Cap. III. 12. (Decr. II. 19.) de proba-