Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
indentatae sunt compellatae. Manu propria descripta stricte Autographa, et Chyrographa censentur. Exempla vide sub Bela III. et IV. in Codice Diplomatico. # §. 6, A p o g r a p h a secunda , aut tertia etiam manu, verbaliter vel sensualiter, certis sub formulis: de verbo ad verbum, nihil addendo vel niinuendo, quod sensum mutet; vel: ad continentiam, sunt transcripta, vulgo copiae vel transumta compellata.Transumta reguin sunt vna literae confirmatoriae. Aliorum vel appensis sigillis authenticatae: tale est decretum Andreae II. per quatuor episcopos sub initio regiminis Caroli Roberti certificatum , in archiuo Primatiali a me detectum; vel certis formuh"s: vidimus, inspeximus, non rasas, non caneellatas, nec in aliqua sui parte vitiatas elc. pet" Notarios publicos verificatae: quales sunt traqtatuum inter Ludouicum regem Hungariae, et Joannam Siciliae reginam, confectorum copiae, vidimatae dicuntur, aut per loca credibilia, vel curiam regiam, t r a n s u m t a e. Ilis formulis carentes sunt copiae simplices, insertae vel in regestra v. g. in regestrum Comitatus de Thu? rocz A. 1391. per Emericum Bubek, Curiae regiae Judicem, in formulariumque Stili pfrThomam de Nyirkalloj vel in codicillum, v. e. per Antonium Veranczium , Archiepiscopum Strigon. Stephanum Istuanfium, Pro Palatinum, in vsum proprium; vel in Codicem per viros artis diplomaticae peritos vsus publici gratia: v. c. per Adamum Georgium Kollar, Carolmn Wagner, Georgium Pray, Josephum Koller etc. vel authoritate duntaxat- puiusdam Notarii, sine authentico sigillo, priuata nominis subscriptione ad fidem tran™