Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
ac possessionibus NN. in Walko, Posega, et Bachien. Comitatibus apud manus eorumdem nostrorum infidelium habitis, per eosdemque hactenus possessis, demptis duntaxat portionibus possessionarys filiorum quondam Stephani, fiiii dicti Petri de Horwathy, in eisdem possessionibus ipsos rite concernentibus, prorsus et per omnia in euum priuauimus, et spoliauimus, jmmo perhempniter priuamus, et alienando effectiue spoliamus ac cuncta jura eorumdem infidelium possessionaria, superius Jatius explicata, nostris reginalibus manibus preuia racione iuxta Regni ritum approbatum, omnino vendicamus, et applicamus, ipsisque nostris infidelibus et eorum heredibus ac successoribus vniuersis perpetuum Silentium imponimus de eisdem presencium patrocinio mediante. Quibus sic legitirae et condigno iuridico moderamine per ipsam regiam et nostram Maiestatem ex consilio et consensu Praelatorum, Baronum, Militum et Procerum predictorum, ac decreto et sanctione vnanimi eorumdem diffinitis, et consumpmatis, recensentes ac rememorantes uberrimas et preclaras fidelitates ac virtuosa obsequia, fideliumque laude dignorum seruiciorum ingencia merila, quibus primarie annotatus quondam Dominus Nicolaus Palatinus, Illustribus Principibus quondam Domino Lodouico , regi, patri, et predicte Domi ne Elizabeth felicis recordacionis Matri nostris vsque felix exterminium eorumdem vite, ac tandem nobis, sacroque regio diademati, meram et sinceram fidelitatem iugiter et vbique observando, ac exhibendo, nec non varia bellica certamina pro exaltacione troni regalis in plerisque locis iugi cruore, et sudore suis, cum barbaris nacionibus, in validis periculis creberrime dimicando, et sedu-