Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
existentium, ipsumque solum proprie contingentium in duabus partibus iudiciariis, et in tertia j)arte partis adversae manibus devolvendarum et redimendarum decrevimus et commisimus conviclum exstitisse atque aggravatum auctoritate nostra mediante. In cuius rei testimonium praesentes eidem Stephano, filioBlasii, Litteras nostras privilegiales propter reclusoria sigillorum nostrorum propriorum et pariter regnicolarum nostram expeditionem sigillo venerabilis in Cliristo Patris Domini Valentini Episcopi Quinqueecclesien. Cancellarii Matris nostrae carissimae consignatas duximus concedendas. Datum in Visegrad trigesima die octavarum festi Epiphaniarum Domini praedictarum Anno Dom. Millesimo trecentesimo octuagesimo quinlo. (L. S. pendentis.) Ex originali. XXVI/. Mariae regina Hungariae ius in bonis masculos attinentibus foeminae largitur. u4n. 1385. Nos Maria Dei gratia regina Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Memoriae commendamus per praesentes, quod sicut ad supplicationis instantiam fidelis nostri 'Baronis, Magnifici, Nicolai de Zeecli, PaJatini regni nostri, pro nobili Domina Clara vocala, filia Petri, fily Pethew de Makwa , Comitatus Castriferei, consortis videlicet Nicolai, fily Michaelis de Egerwar, nobis humiliter porrectae; sic non mirius pro fidelitatibus et sincerissimis Seruitiis Michaelis Literati et Stephani, fiJiorum eiusdem Nicolai, nostrae Maiestati per eosdem exhibitis, praedictam Dominam Claram nuncupatam, matrem ipsorum Michaelis Literati et Stephani, annuente et consentiente fideli nostro Barone, Magnifico viro Nicolao Zambou Magistro