Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

paragraphus: „Propterea iarri dictus Abbas, in si­gnum et titulum sincere delectionis, sessionem seu curiam ipsius Comitis permisit locari et si­tuari in parte meridiani iuxta metas" etc» Ex antiquo folio ; originales in Archiao Camerali , vel Capituli JSitrieusis, corara quo emanatae sunt, late­XI. Ladixiaus libnrns Bei ae IV. regis , quibus Narad, fi­lium Veyteh oh fidelia seruitia , sub persecutione Ta­tarica , cum armis et equis in Dalmatia praestita , ab officio piscationis exemtum , nobilitauit, terrisque donauit , sine anno editas transumit, ac roborat. A. Ladislaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie , Gall., Lodom. Cumanie, Bulgarieque Rex. Vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspe­cturis salutem in omnium Saluatore. Vt contractus, qui fiunt per consensum regium , stabiles perse­uerent, literarum solent testimonio roborari, in­concussum quippe permanet atque firmum, quod regio fuerit patrocinio communitum. Proinde ad vniuersorum notitiam tenore presentium volumus peruenire, quod accedens ad nostram presentiam Narad, filius Veyteh de villa Pyr de Comitatu Huntensi, exhibuit nobis priuilegium confectum super terra pyr vocata regis Bele karissimi aui nostri felicis recordacionis et humiliter postula­uit a nobis, vt tenorem priuilegy dicti aui nostri acceptare et nostro priuilegio confirmare dignare­mur, cuius exauditis precibus, supra dictum pri­uilegium aui nostri acceptauimus, et noslro pri­uilegio fecimus confirmari, cuius tenor talis est» Bela dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Ra­me Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex. 1272,

Next

/
Oldalképek
Tartalom