Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

lonis cum Laurentio de villa Zamar, inde proce­dit versus orientem ad arborem vlmi, vulgariter Zil vocati, in rippa eiusdem stagni, et vadit inde ad viam magnam , vbi sunt duae metae de terra erectae; deinde ad duas arbores pomorum , sub quibus duae metae terrae liabentur, et sic paulu­lum procedens circa riuulum Kobra cadit in eun­dem, qui riuulus est in communione cum praefa­to Laurentio, per quae ascendens vadit in syluam et sic transiens eandem vadit sub vnum montem , vbi fuit signum in arbore Jawor vocata, per quem montem ascendens superius vadit ad magnum Berch, vsque ad melas JNobilium de Moytech, transit autem eundem Berch, et reflectitur ad partem au­stralem, veniens super vnum montem, vbi sunt prata Nobiliuni de Mojtech, et villanorum de Trenchin, vbi est etiam pratum et duae metae, in cuius medio est arbor Ilicis, inde autem ver­sus occidentem , descendens per continuas metas terras et arbores circa viam positas, venit ad aquam Toplicha vocatam , in cuius littore sunt duae metae de terra positae, et transit ibidern ipsam Toplicham , vbi in angulo est vna meta de terra; exinde directe vadens procedendo ex Iatere au­strali quoddam pratum, quod cuiusdam (condam) fuit Leprosi, inde venit per metas continuas de terra factas ad aquam Topulcha dictam , vbi sunt duae metae terrae, transiens autem ipsam Toplicham, cadit in Vag, et ibi terminatur. Ut igitur haec nostra collatio irreuocabiliter perpetuo perseueret, praedicto Thomae, praesentes conces­simus Litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farkasy, Albensis Ecclesiae Electi, aulae Nostrae Vice-Can­cellary, dilecti et fidelis nostri. Anno ab Incar-

Next

/
Oldalképek
Tartalom