Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

locari, iiclem filii Marcelli Comitis et dicti Jobba­gjiones Castri ad Nos venientes nobis sunt con­questi, quod si dictus Teutonicus collocabitur in­ter ipsos super illa terra, cujus usum hactenus semper habuerunt, ipsi vivere non possent, sine usu terrae illius, et etiam terram eorum propriam non possent ulterius retinere. Nos igitur eis com­patientes Licentiam dictoComiti Seuerido dedimus ipsis vendendi, seu distrahendi terram illam. lpse vero Comes Seueridus de nostra Permissione et Licentia Terram illam talit. Castro Zulgageur et Castro Banya pertinentem cum Portione, quam (in) magna situa habet, vendidit dictis filiis Marcelli Comitis et Jobbagyionibus Castri supradicti pro De­cem Marcis argenti sibi plene persolutis. Ipsi ila­que Terrae Emtores taliter inter se ita ordinave­runt pari voto, et consensu, quod Terra Zulga­geur integre et medietas Terrae Castri Banja ces­sit Marcello et Eliae supradictis; Alia vero medie­tas Terrae Castri Banya cessit Simoni et Symuna Jobbagyonibus Castri antedicti. Hoc autem adji­cimus Quod Seuiridus Comes illam Terram eis vendidit usque ad magnam viam, super qua veni­tur de Strigonio , quae est sub pede Montis, su­per quoMonte est virgultum quoddam, quod vir­gultum Idem Seueridus Comes sibi reservavit. Ut igitur haec nostra concessio, et contractus prae­fatus Robur perpetuae obtineat firmitatis praesen­tes Litteras in Testimonium dari fecimus, Sigilli nostri Dupplicis Munimine roboratas. Datum per manus Magistri Smaragdi Praepositi Albensis, Electi Ecclesiae Colocensis, Aulae nostrae Vice­Cancellarii Dilecti y et fidelis Nostri. Anno Do­mini MCCLVIII. Quinto Decimo Kalendas May. Regni autem Nostri Anno vicesimo Tertio."(L. S.) Communicauit Petrus Benyovszki.

Next

/
Oldalképek
Tartalom