Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
ejus possidenf.ur. — Possessoria enim Bonorum Diplomatibus consonantia ad Genealogias, Diplomaticam item et Historiam multum conferrc frequentius observavi. Pestini U. Junii 1837. Gabriel Nagy. V, Anno 1250. Bela IV. B. Hungariae post irruptionem Tartarorum donatFile Bano terram in ComitatuTrenchinensi. £o mortuo filii eiusdem rogarunt sibi illam confirmari ; quod rex fecit, ea tamen sub notabili conditione , ne illam, sine speciali regis licentia, audeant vendere. Apparet hincBelam, patris sui Andreae , qui primus perpetuitatem induxerat, institutum restringere voluisse. V. Diploma Codicis D. tomo IV. vol. II. ad annum MCCL. Georg. Pray Miscellan. Prof. tomo V[. in lndice. VI. Nicolaus Mag. Dapiferortim regis Belae , reuisis Vdvornicorum terris per omnes comitatus,particulam terrae Gymolth ab Udvornicis de Papa controuersam y Capitulo Karadiensi adiudicat. Ar.no 1255. Nos Nicolaus Magister Dapiferorum Belae, Dei gratia illustris regis Hungariae , significamus vniuersis praesentium notitiam habituris, quod cum nos de Consensu et voluntate eiusdem Domini Belae inclyti regis pro discutiendis et restituendis terris Cdvornicorum per omnes Comitatus regni Hungariae existentes indebite occupatas seu deuolutas iudex missus et constitutus fuissemus, et procedentes ad partes Udvarnicorum de Papa accessissemus, Udvornici de villa Zeurem quamdam particulam de terra Varadien. Capituli nomine Gymolth ad vnum aratrum et dimidium aut paruum plus vel minus sufficientem, reambulauerunt, dijcentes eandem particulam ad ius Udvarnicorum pleno iure pertinere, ex parte vero dicti capituli