Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
vero ipse Nicolaus Berzetlie, Deo volente , here*dem liabuerit et relinquerit masculum, tunc ipsarum dictarum porcionum ab eisdem Nicolao Bano et Johanne fratre suo pro quantitate premisse pecunie idem Nicolaus vei frater suus pro se redimere v(aleant) atque possint , idemque Nicolaus Banus liabita sua pecunia easdem fide sua niediante sibi restituere assumpsisset; vbi autem ipse Nicolaus Ber.zethe, vel sui heredes sine sobolibus masculinis decesserint, quod absit, ex tunc omnes predicte porciones possessionarie modo quo supra redimende vel redempte in eosdem Nicolaum Banum et Johannem, fratrem suum, eorumue heredes deuolui deberent perpetuo iure et irreuocabiliter possidende, tenende, pariter et habende, cum vtilitatibus et pertinencys earumdem vniuersis vigore presencium mediante. Assumpsit etiam idem Nicolaus Banus in sua et Johannis predicti fratris sui nominibus, vt nunquam Jobbagyonem vel Jobbagyones dicti Nicolai Berzethe assumpmere deberet ad eorum possessiones moraturos; si quis vero ex ipsorum hominibus id faceret, huiusmodi Jobbagiones vel Jobagionem eorum eidem Nicolao Berzethe reddere deberent vice versa, testimonio presentium mediante. Datum secundo die festi Ascensionis Domini Anno ciusdem Millesimo QuadHngentesimo." E meinbrana originali patcnter confecta vnius folii octaui inagnitudinis, e sigilli a dorso cerae flauae impressi cum vinculo coriaceo, iam parte maiori confracti, epigrapbe visuntur : APlTLt SA — TI STEP PROTO — M cum lcone eiusdem Sancti, manibus in coelum eleuatis. Communicauit Georg. G^urikovics. \