Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

nobilis Domina Elisabeth vocata, consors Joannis fily Andreae de Nagy-Padany, filia vero Nicolai, filii Pauli de eadem Nagy-Padany, ad nostram personaliter veniens praesentiam, per eam confes­sum extitit in hunc modum: quod Stephanus, fi­lius Johannis, et Thamas, filius alterius Joannis, de praefata Nagy-Padany , ipsam quartam puella­rem nobilis Dominae Margarethae, matris suae filiae , Petri Kery in portione possessionaria prae­allegati Nicolai, patris sui ipsam iuxta regni con­suetudinem concernentem, hoc ordine extra dedis­sent: Ita videlicet, quod quatuor terras arabiles eidem Dominae ratione diclae quartae puellaris as­signassent, ex quibus vna terra arabilis penes ter­ram Michaelis, filii Petenth, et parte superiori Kiskewrtvetheo vocata. Item aliae duae terrae arabiles a parte orientali penes terram Nicolai, fi­ly Petri, item vna terra arabilis a parte meridiei penes terram Nicolai, fily Jacobi, item alia terra arabilis, a parte orientali penes terram Johannis, filii Laurenty, item ratione dotis et rerum para­phernalium memoratae Nobilis Dominae Elisabeth, praescripti Stephanus et Thamas quatuor marcas denariorum nouae monetae regalis persoluissent. in quibus praemissis ipsa Domina Elisabeth memoratos Stephanum etThomam reddidit etcom­misit expeditos, imo commisit quietos et absolu­tos coram nobis, assumens etiam praefata Domina Elisabeth praefatos Stephanum et Thomam ratione praeuia ab omnibus hominibus inquietare volenti­bus tueri et defendere propriis suis laboribus et expensis. Item hoc etiam non praetermisso, quod si Domino jvolente ipsa Domina Elisabeth absque lieredum solatio vtriusque sexus vitam finiret tem­poralem; ex tunc praescriptae terrae arabiles in

Next

/
Oldalképek
Tartalom