Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

termjnis seilicet post sese consequenter affuturis, semj^er coram Capitulo Ecclesie Orodiensis per­soluere assumsisset, et assumpsit nostri in prae­sentia. Insuper annotati Johannes et Paulus vsque terminum solutionis dictarum pecuniarum, videli­cet octauum diem dicti festi omnium Sanctorum quamdam possessionem eorum Keer vocatam, in dicto Comitatu Themesiensi sitam, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis, pro ex­pensis et laboribus ipsius Nicolai Jiterati, utendam conseruandam tradidissent \ hoc declarato, quod si praedicti Johannes et PauJus in primis duobus ter­minis dictam solutionem facere non possent, ex­tunc ratione non solutionis in primis duobus fieri debende, nullum grauamen mouere deberent; ita tamen, vt in vltimo termino, videlicet octauo die festi omniurn Sanctorum predictas sexaginta mar­cas integraliter persoluere debeant; si vero id fa­cere non possent, ex tunc dicta possessio Keer an­notato Nicolao Litterato cum omnibus suis vtili­tatibus pro morte Jacobi, patrissui, et pro aliis praemissis factis potentiariis, in perpetuum rema­neret et redundaret. Si vero in praedictis tribus terminis, videlicet diebus interpolatis, praedicti Johannes et Paulus dictas sexaginta marcas eidem Nicolao Litterato persoluerent, possessionem Keer eisdem Johanni et Paulo resignare deberet et te­neretur. Assumpmentes iidem Johannes et Paulus memoratum NicoJaum Litteratum in dominio di­cte possessionis; idemque NicolausLitteratus eos­dem Johannem et Paulum super morte dicti Ja­cobi, patris sui, ab omnibus impetere volentibus propriis eorum laboribus et expensis expedire, et conseruare. Et cum nos volentibus partibus prae­dictis vna cum Magistro Nicolao, filio Petri, de

Next

/
Oldalképek
Tartalom