Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

CCIV. Comites de Themes et Krasso, in congregatione ge­nerali prope Themesvar celebrata Nicolao literato pro nece Patris sui Jacobi, obligatis marcis sexaginta sa­tisfactum fuisse, compositione mediante^ testantur. 1399. Nos vterque Nicolaus, filii Stephani, Comites Themesienses Judices Cumanorum, ac inter cete­ra Comitatus Crassouiensis tenentes honorem, me­morie commendamus tenore praesentium signifi­cantes, quibus expedit vniuersis: Quod in con­gregatione nostra generali vniuersitatis Nobilium, dictorum Temesiensis et Crassouiensis comitatuum feria secunda proxima post Festum omnium San­ctorum ex speciali regia commissione prope ciuita­tem Themesvar celebrata, Nicolaus Literatus , fi­lius Jacobi, fily Etnerici de Szenthgjurgy de me­dio aliorum exurgendo proposuit eo modo: quod Johannes , filius Mayus de Ozlar, in anno , cuius iam duodecima instaret reuolutio ex praeconcepta rancoris malitia , manibus armatis, et potentiariis, cum vniuersis suis Jobbagionibus ad domum eius­dem Jacobi, patris sui, in dicta Szentgyurgy silam irruendo, et eandem decremando, dictum Jaco­bum patrem suum cum vno famulo suo ibidem miserabili nece interemisset potentia sua mediante. Et id exhibitione quarumdam litterarum noslra­rum affirmatoriarum octauo die congregationis no­stre predicte emanatarum comprobando, sibi ex parte dicti Johannis per nos iuris equitatem peti­uit in preimissis elargiri. Quo audito mernora­tus Johannes in nostram exurgendo praesentiam respondit ex aduerso: vt ipse in totali praemissa actione et acquisitione dicti Nicolai literaria, in­nocens esset penitus et immunis. Et cum nos par­tes inter praedictas iudicium et iusticiam facere 15 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom